SINGILIONES Dalmatenses

SINGILIONES Dalmatenses
SINGILIONES Dalmatenses
apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 17. inter munera ad hunc a Gallieno Imperarore transmissa, Singiliones Dalmatenses X. nec apud ullum alium scriptorem Latinum memorati, Casaubono cingula sunt parva, quibus uterentur Dalmata equites. Salmasio singilio hîc idem est, quod in testamento Gregorii Naz. σιγιλλίων, vestis scil. genus, quae alias Graecis ἡ ἁπλοϊς, nam singulum vel singillum est τὸ ἁπλοῦν: vel vestis Dalmatarum sigillata seu clavata: vestium enim clavos Graeci σφραγῖδας, h. e. sigilla, dixêre. Hesych. σφραγῖδες αἱ ἐπὶ τȏυ δακτυλίων καὶ τὰ τȏυ ἱματίων σημεῖα. Clavatas autem fuisse Dalmatarum tunicas, notum. Vide supra Monomachia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”